affiduciare
predictas concessiones ~iavit G. dux Normannorum ‥ se tenere et pepigit quod faceret ~iare uxorem suam
Nomina hominum, qui fidem suam Affiduciaverunt propter carrucas manutenendas,
etc. Tabularium Majoris Monasterii Charta 11 : Et de his Adfiduciavit nos
per fidem, osculans inde ob signum fidei Priorem nostrum. Tabularium Eccles. S.
Laudi Andegavens. fol. 79 : Pactiones istas recognovit, et Adfiduciavit cum propria
manu in manum prædicti Joannis.
Notum
facio quod Herbertus de Mairry adcensivit Ecclesiæ Regniacensi totam aquam suam, quam
habebat communem cum Monachis Virziliacensibus... pro aquæ autem adcensatione Ecclesia
Regn. prædicto Herberto octuaginta libras Autis. monetæ... prædictus vero Herbertus et
uxor ejus Affiduciaverunt, Herbertus quidem in manu Gaufridi de Monte Regali, uxor
vero ejus in manu Gimonis Boquerel. Occurrit eadem significatione in Tabulario
Majoris Monasterii et alibi non semel.Quam tu Adfiduciam reputas, ut non natus,
adversus conscientiam suam natum se existimari sustineret ? Vide Fiducia.