apostolium
De cæteris quidem captivis
laicis, qui extra pacem sunt captivati, Apostolia, cui volueritis, arbitrii vestri non
est negandum. Concil. Aurelian. II. cap. 13 : Abbates, Martyrarii,
Reclusi, vel Presbyteri Apostolia dare non præsumant. Sed ibi perperam vox hæc
effertur : nam legendum Epistolia, uti dicuntur in Concil. Turon. II. cap. 6 :
Ut nullus Clericorum vel Laïcorum, præter Episcopos, Epistolia facere
præsumat. Et in Concilio Calchedonensi, act. 15. can. 11 : Πάντας τοὺς πένητας καὶ δεομένους ἐπικουρίας, μετὰ δοκιμασίας ἐπιστολίοις, ἤτουν
εἰρηνικοῖς ἐκκλησιαστικοῖς μόνοις ὡρίσαμεν ὁδεύειν, καὶ μὴ συστατικοῖς, διὰ τὸ
τὰς συστατικὰς ἐπιστολὰς προσήκειν τοῖς οὖσι μόνοις ἐν ὑπολήψει
παρέχεσθαι προσώποις. Ex quibus percipimus, Epistolia, litteras fuisse, quas,
Pacificasvocarunt veteres, quas pauperibus aut inique oppressis, et Ecclesiæ subsidium implorantibus, dabant Episcopi, cum
Commendatoriæspectarent viros honoratiores.
honoratiores, sed eos
qui in aliquam suspicionem venerunt, secundum Justellum, quem videas in notis ad Codic. Canon. Eccles. Univers. can. 189 ; at in Pithœi Codic. veter. Eccles. Roman. est
honoratioribus. Conf. etiam Glossarium mediæ Græcitatis in voce