apostolicae
De Collegis agebatur, qui possent aliorum Collegarum judicio, præsertim
Apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare.Lemovicas dein adiit Pontifex (Urbanus II. ann. 1095.)
x. Kal. Januarii, ubi primam Dominicæ Nativitatis Missam quam de Galli cantu vocant in
Ecclesia puellarum sanctæ Mariæ de Regula.... celebravit, Missam vero de Luce seu de
Aurora in Basilica regali apud S. Martialem ; inde solemni pompa coronatus ad Sedem
Apostolicam seu Episcopalem rediit, ubi reliqua solemnitatis officia peregit.
Patres autem In
canonicis autem Scripturis Ecclesiarum Catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur,
inter quas sane illæ sint quæ Apostolicas Sedes habere et Epistolas accipere
meruerunt. Hinc Leo M. Ep. 95. num. 3. suadet Anatolio, ut non dedignetur
regiam civitatem, quam Apostolicam non potest facere sedem ; quod nimirum ab
Apostolis non fuisset instituta : qui tamen usus non adeo constans fuit, quin vox
Apostolicaomnibus Episcopalibus Sedibus tributa fuerit ab ejusdem ævi Scriptoribus, ut videre potes apud S. Paulinum Ep. 3. ad Alypium n. 1. pag. 10. Ep. 18. ad Victricium n. 6. pag. 102. edit. 1685.
Qui ibi tunc temporis Apostolicali Cathedræ præsidebat, prædictum
adolescentem benignissime suscepit. Hic agitur de urbe Roma.