apostoli
ăpostŏlī, ōrum, m. (ἀπόστολος), ¶ 1 lettre qui renvoie une cause à une juridiction supérieure : Dig. 50, 16, 106 ¶ 2 v. apostolus.
Apostoli, dimissoriæ litteræ, quas Episcopus Laïco, vel Clerico, in alienam diœcesin transituro, dabat, laïco quidem ut ibi ordinaretur ; Clerico vero, ut vel ordinaretur, vel ordinatus sacrificaret, vel in alienæ Ecclesiæ catalogum referretur. Dabantur etiam Apostoli ab Officialibus et Ecclesiasticis judicibus,
Pontificalis censura pereat, et omnis
conteratur Ecclesiæ disciplina. Quis enim, inquit , raptor ad solam
anathematis comminationem non statim appellavit ? etc. Arnulfus Lexov. in Epist.
pag. 12 : Appellatum est ergo a Monachis ad Oct. Pentecost. Apostoli postulati et
traditi. Concilium Lugd. ann. 1245. Si quis in judicio.... ad nos duxerit
appellandum.... petat Apostolos, quos ei præcipimus exhibere, in quibus appellationis
causam judex exprimat. Ejusmodi Apostolorum formulam accipe ex Rollandino in
Summa Notariæ : Dimissoriæ litteræ, quæ appellantur Apostoli. Sanctissimo Patri
Domino Alexandro sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ Pontifici, Philippus Bononiensis
Archidiaconus, seipsum ad pedum oscula beatorum. A Sanctitate vestra recepi litteras in
hunc modum : Alexander, etc. Cum igitur ad executionem mandati vestri humiliter et
devote procedens partes easdem coram me legitime fecerim evocari, idem Antonius omnem
causæ processum sub forma ad vestram audientiam appellavit : Coram vobis, Domine
Philippe. etc. ponendo appellationis formam. Verumtamen, sanctissime Pater, communicato
Concilio sapientum, ipsius appellationi non duxi aliquatenus differendum, tunc ipsum
monitum ab examine mei judicii evocavi : præcepi tamen eidem, ut usque ad 40. dies cum
his litteris vestro se conspectui præsentaret. In cujus rei testimonium præsentes
litteras proprii sigilli munimine roboravi. Ejusmodi formulas alias descripsit
Jo. Sarisber. in Epist. Sed et interdum pro quibusvis litteris, uti vocant,
appellationis,
Ab eadem
interlocutoria, ut injusta, salva vestri gratia et reverentia appello in his scriptis ad
D. Regem Majoricarum, et instanter Apostolos peto mihi concedi et tradi.
Ad ipsum dominum nostrum Regem, sui loco et tempore
congruis, per me, nomine quo supra, legitime et veraciter informandum et consulendum,
et ad suam curiam regnalem seu consistorium regnale reclamo, appello et provoco, infra
juris terminum et in his scriptis, Apostolosque peto, semel, sæpe, sæpius et
instanter, et cum ea reverentia, qua decet et convenit, mihi modo præmisso per vos
dari et concedi. Et paulo post : Qua quidem appellationis cedula....
eidem domino Episcopo supplicavit et requisivit, ut sibi... daret et concedere vellet
super præmissis suos Apostolos, quos ibidem dictus dominus Episcopus, tanquam causa
coram ipso facta et gesta, suos Apostolos testimoniales eidem procuratori et sindico
concessit atque dedit, (sic) etc.Apostresdicuntur in Statutis MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap. 143.
Apostoladodictus Judex delegatus. Vide S. Rosæ Elucidar. vol. 1. pag. 127.
Primo namque quotiescumque a nobis seu officialibus nostris, inquiunt
Episcopi congregati in cedula Archiepiscopo Narbonensi oblata, in quibuscumque
causis tam criminalibus, quam civilibus, sive a præparatoriis judiciorum, sive ab
interlocutore ante definitivam ad curiam vestram metropolitanam appellari, judex vester
appellationem indifferenter antequam sibi constet, an appellatio sit emissa ex causa
probabili vel non, antequam inceperit cognoscere, an illa causa sit vera vel non, et sic
antequam sit judex, antequam sibi constet de Apostolorum petitione et datione, ad
simplicem partis assertionem appellasse se asserentis, litteras inhibitorias contra
Officialem a quo appellatur, ordine juris totaliter prætermisso, concedit. Item esto
quod sit appellatum et dicto Officiali vestro appellationum (f.
appellantium) constiterit de appellatione, antequam dicta appellatio dictis
Officialibus nostris, seu alteri a quo est appellatum, intimata fuerit, et antequam
Apostoli fuerint petiti et dati vel denegati, dicti Officiales vestri appellationum
litteras inhibitorias similiter concedunt ; ex quibus sequuntur multa gravissima
incommoda : quæ ibidem recensentur .Et petit
(Universitas Parisiensis) primo, secundo, tertio, ac
instanter, instantius, instantissime Apostolos saltem testimoniales super hoc sibi dari,
protestans de aliis Apostolis petendis ab illis a quibus de jure fuerint
petendi. Hæc quidem appellatio ab illegitimo Papa : sed et in appellationibus a
legitimis Pontificibus Romanis postulatos fuisse Et ne dictus dominus Bonifacius motus seu provocatus ex iis, prout
timemus ex verisimilibus conjecturis et comminationibus multis, contra nos vel aliquem
ex nobis quoquomodo procedat... excommunicando vel suspendendo... ad prædictum Concilium
generale congregandum... provocamus et appellamus in scriptis, et Apostolos
testimoniales cum instantia petimus.Si quis ad Papam duxerit
appellandum, causam appellationis in scriptis assignare deproperet, petat Apostillos,
quos ei præcipimus exhiberi.Consonantia scripta juramento
firmata sunt, ut omnium gentium Apostolis, id est, Nuntiis, penes nos Bulgarum Apostoli
præponantur.qui ad exigendum aurum atque argentum a Patriarcha certo tempore
diriguntur, in lib. 14. C. Th. de Judæis. Coronarium scilicet, cujus canon
anniversarius erat, et a Judæis pensitari solebat. Vide Jacobum Gothofredum ad hanc leg.
ubi multa de Apostolis Judæorum.Apostoliciappellantur a S. Augustino lib. de Hæres. cap. 40.
ApostolicisS. Bernardi :
Leccatores, seu reprobatos Apostolos, in eorum reprobata regula
manere vetantes omnino : volumus, quod nullus Clericus, nulla sæcularis persona, intuitu
religionis eorum, ac insolito habitu, eos de cætero recipiat, aut eis alimenta
ministret, etc. De iis etiam agit Synodus Cicestrensis ann. 1289. cap. 39. quos
falsos fratresvocat, et
a Sede Apostolica titulum professionis non
habentes.Hontheimpag. 51. col. 1 :
Item
inhibemus sub pœna excommunicationis, ne aliquis in nostra civitate, diœcesi et
provincia Treverensi aliquem vel aliquos de illis rusticis, qui se Apostolos appellant,
in domum suam recipiat, aut eis eleemosynas eroget.Beatus, unus ex eis, qui vulgo Appostoli vocantur,
quorum est consuetudo sedere ad ostium domus nihil petentes. Religiosis etiam
societatibus idem nomen inditum. Stat. Perus. ann. 1391. ibid. pag. 497. col. 2 :
Fratribus pœnitentiæ, vocatis Apostolis, etc. Breve Greg. XIII. ann.
1584. ibid. : Congregationis seu societatis fratrum Apostolorum, pauperis vitæ
nuncupatorum, etc.