capagium
Cum nos .... convocaverimus Universitates dictæ Senescalliæ et pro
deffensione et tuitione partium prædictarum nonnullæ Universitates ejusdem Senescalliæ
nobis, non coactæ, sed ipsarum spontanea voluntate, concesserint quoddam subsidium
Capagium nuncupatum levandum et solvendum pro tempore, modo, forma, terminis et sub
protestationibus in quodam rotulo pargameni sigillo secreti nostri
sigillatis, contentis et plenius expressatis quem vobis mittimus una cum nominibus
dictarum Universitatum in dicto rotulo contentis et declaratis, et urgens necessitas nos
astringat, ut dictum subsidium, ceu Capagium, levetur cito et cum diligentia maxima
exequatur, ideo nos de vestra diligentia et legalitate quam plurimum confidentes, vobis,
si necesse fuerit, committimus et mandamus, quatenus dictum Capagium juxta modum et
formam in prædicto rotulo contentis levare et exequi cum diligentia faciatis. Hæ
autem sunt conditiones in rotulo Litteris adjuncto expressæ : Primo, quod durante
tempore infra scripto, vel saltem tanto tempore, quanto durabit Capagium infra scriptum,
Dom. Comes Pictav. filius et Locum-tenens Domini Franc. Regis non possit aliquid aliud
sive ratione focagii subordinati, vel alias quovis modo, nisi oblationem infra scriptam
petere. Item, quod Capagium levetur hodie secundum numerum personarum quæ per
Commissarios dandum reperientur, et non juxta numerum olim transactum, qui Commissarii
inventaria facient de capitibus tantum, et non de bonis mobilibus et immobilibus, et
expensis regiis, et non Communitatum, ultra ætatem duodecim annorum. Item, quod dictæ
Communitates, Consules, Procuratores ac Sindici earum teneantur tradere Commissariis
super hoc deputandis inventaria, quæ habent de bonis mobilibus et immobilibus olim a
tempore mortalitatis citra facta, et jurabunt ipsa inventaria tradere prout in eorum
registris fuerunt descripta. Item, quod dictum Capagium promittant de monetis
currentibus et juxta bursam quam habent de præsenti, videlicet Agno auri computato pro
triginta quatuor solidis, et florinum pro viginti quatuor solidis. Item quod prædicta
leventur et exigantur per certos Probos super hoc deputandos, et in ipsorum deffectu per
ordinarios ipsarum Communitatum. Item, fuerunt protestatæ dictæ Universitates, quod per
præsentem oblationem non intendunt earum Communitates ponere in casu consimili in
aliquam servitutem, et eo casu quo induceret, quod tamen nolunt, imo expresse volunt pro
non servitute haberi dictam oblationem. Item, dicunt et intendunt prædictæ
Universitates, quod solvatur pro duobus mensibus Capagium prædictum in media
Quadragesima ac capite mensis Madii. Eo casu quo esset guerra, et non alias, solvatur
pro aliis duobus mensibus. Prædictæ vero Universitates oblationem prædictam faciant,
videlicet pro capite in septimana tres denarios, pro bonis immobilibus, scilicet pro
centenario unum denarium, et pro bonis mobilibus pro centenario duos denarios, juxta
formam olim factam pro duobus mensibus. His subjunguntur nomina circiter
quinquaginta Universitatum Senescalliæ Belloquadræ, quæ Capagium solvere tenebantur. Hæc
fraterne communicavit Vaisettus noster Occitaniæ Historicus. Occurrit vox Capagiumin Charta Ecclesiæ Aptensis ann. 1259. inter Schedas Cl. Præsidis
de Mazaugues, ubi etiam significat tributum uniuscujusque capiti impositum, quod Provinciales hodieque vocant
Capage. Vide Capitagium in Capitale 5.