consolatus
cōnsōlātus, a, um, part. de consolor et de consolo.
Super Consulatu civitatis Vapincensis et ejus jurisdictione, necnon et super
medietate territorii Montis-Alquerii olim ad Consolatum ipsum, sicut dicitur,
pertinente. Et pag. 54 : Imprimis super Consulatu prædicto et ejus
jurisdictione ordinamus, quod dictus Consolatus et jus quod olim dicebatur esse de
juribus Consolatus prædicti, et percipiebatur ac tenebatur a Consulibus,
dum ipse Consolatus per Consules regebatur. Litteræ Humberti II. Dalphini ann.
1345. pro Jacobo de Ruffo Consiliario ac Professore Juris Civilis et Canonici in Studio
Gratianopolitano : Constituentes tibi salarium quinquaginta florenorum auri per
annum, quandiu ibi fueris, percipiendum per te, et habendum de et super emolumentis
leydæ et bannorum nostri Consolatus Vapinci, mandantes districte Rectori dicti
Consolatus moderno et futuris, vel eorum loca tenentibus, quatenus dictos quinquaginta
florenos annis singulis tibi solvant. Vide Consul 2.