dozenus
Douzain, a duodecim, quos valebat, denariis dictus.
Dozenorumduæ erant species,
Albiet
Nigri.
Dozenus albusduodecim constabat denariis
albisseu argenti ;
Nigerduodecim
nigrisseu ære et argento mixtis. His addi potest species eorum assium, quos Gallice vocamus
Sous-marquez, quorum recentior origo est. Extractum computi Siardelli Massaritiæ Magistri monetarum ann. 1339. Hist. Delphin. tom. 1. pag. 95 :
Item quod fierent denarii albi curribiles pro duodecim denariis, sub forma et
cunho aliorum Dozenorum qui fiebant nuper, sub minori talhia tamen, et quod essent de
liga sex denariorum argenti fini, et de pondere decem solidorum Dozenorum pro qualibet
marcha, sub remediis ligæ et
ponderis sub quibus alii Dozeni noviter cudebantur. Item, quod fieret
alia moneta alba de liga sex denariorum argenti fini, et de pondere sex solidorum pro
marcha, et habeant ab una parte circulum infra quem sit unus Dalphinus, sicut in aliis
Dozenis, et ab alia parte sit una crux parva, prout habent Turonenses argenti Regni
Franciæ. Memorantur iterum Dozeniin Ordinatione anni 1342. tom. 2. ejusd. Hist. pag. 420. unde patet hanc monetam in regno Francico tunc temporis ignotam, frequentem fuisse in Dalphinatu.
Doussquæ ter occurrit in Charta ann. 1340. ex Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 207 :
Somme des parties des rentes de laditte ville de l'Escluse, dix livres, dix soulz
Tournois deniers maaille et un Douss.