draca
Charge, a Belgico
Draghen, Ferre, portare ; unde et
Dracht-loon, Bajuli, merces. Omnia a Saxonico Dragon, Vehere. Consuetud. MSS. Eccl. SS. Bertini et Audomari ex Archivo Audomarensi :
De Draca pellium hircorum
11. den. de pelle 1. ob. de pellibus tannatis, videlicet de una Draca 11. den. de
pellibus non tannatis et cum pilis, hoc est, de Draca 11. den. Item de Draca de pellibus
salsis 11. den. Si autem una minus fuerit tunc de singulis dabitur ob. Ex quibus
posterioribus verbis conjicio Dracampellium fuisse certo earumdem pellium numero æstimatam.