falo
See: falare
See: falere
Sed
ecce in summo Gorgonæ fastigio ignem emicare, quod signum Falo ipsi nuncupabant,
conspexere. Hujus indices signi Roberti Apuliæ Regis galeas in Elbam declinasse
declaravere, ibique identidem damna intulisse incolis, mox et in portum Pisanum
descendisse. Verum Falonis indicio Gorgonei classem Pisani in tutum redegere, illæsamque
servavere. Ubi Villanus sic notat : Vox Faloacula accentiuncula notanda est
Faló. Significat autem flammam seu flammæ splendorem, vel potius repentinam flammæ apparitionem ; et videtur esse unum ex iis verbis, quæ a Græcis ad nos recta migrarunt ; illis enim
Fano, quod Græcis,
Falot, quod videtur affine
FalóEtruscorum. Vide Menagii Etymologias Gallicas.