falsare
in antiquis falsato grammate biblis
si accusatus se idoneare et accusationem ~are poterit [(AS: ]sy he his tungan scildig
si Antichristum potest salvare, providentiam potest ~are
amplius si prophete possunt ~ari, potest et sacra scriptura; ‥ si sacra scriptura potest ~ari, que nobis securitas in hac vita?
nec ab nomine corporali [(prophetiam ] didici nec a spiritu recepi maligno quibus modis solet prophecia ~ari
ubi vero prefata historia ab imperitis scriptoribus ‥ flectitur vel ~atur
hec abit et sponsam pariter falsare laborans(
qui posthac [(sc. monetam ] ~abit [AS: ] manum amittatfals wyrce
[]: falsum fabricaverit Cons. Cnuti
Judei ‥ ~averant monetam per vilem retonsionem
quae utrum negligentia interpretis omissa vel aliter dicta an incuria librariorum sint depravata sive relicta nondum scire potuimus. namque Graecum exemplar fuisse ~atum suspicari non audeo
super eo quod sigillum comitis ipsum ~asse dicitis mutuamque falsitate litterarum nomine comitis pecuniam accepisse
qui domini pape bullam vel nostra et vestra sigilla ~are presumunt
fallsatas
item crimen falsi quod sub se plures continet species ‥ ut si qui ~averit sigillum domini regis vel falsam monetam fabricaverit, vel de non reproba reprobam fecerit, vel si quis falsario consenserit scienter
si Deus omnem librum, omnem pactum, quodlibet chirographum ‥ possit ‥ recidere, violare, abradere, cancellare, infringere, et ~are
mensure ‥ inclaventur in eis claves ne per dolum possint ~ari(
sufficit ei ~are curiam ipsam sub forma prescripta
videtur autem quod idem dominus curie potest adeo simpliciter procedere in hujusmodi probatione sicut potest dictus petens in probatione ~andi curiam suam
In tantum namque eorum processit impietas ut, etiam Scripturam Propheticam
Falsare conati sint. Sexta Synodus CP. art. 14 : Τοὺς δὲ
φαλσεύσαντας τὰ εἰρημένα δύο βιβλία, etc. Occurrit ibi non semel,
Faulser, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1413. ex Reg. 167. Chartoph. reg. ch. 178 :
Lequel
compaignon avoit Faulsé ou fait Faulser à un jeune clerc certaines lettres
royaulx. Quod crimen Faussairerieappellatur, in aliis Lit. ann. 1362. ex Reg. 93. ch. 122 :
Guiart de Mesnil proposa Faussairerie de rasure de ladite somme
contre ledit exposant, et que l'en avoit fait de sep livres soixante livres ès dites
lettres obligatoires... Il confessa ladite fausseté de rasure. Vide infra in
Falsoneria.Panatariæ quæ pondus panis Falsaverint, in prima vice
flagellentur.Et si quis
in posterum hoc refragari vel Falsare voluerit, a testibus convincatur. Ita
Falsare chartam, est falsam asserere, in Capitul. 3. ann. 819. cap. 10.
Chartam falsam efficere, lib. 3. Capitul. cap. 43. Tabular. S. Ambrosii Bituric. sub Roberto Rege :
Si quis autem homo seu femina hanc cartam Falsare voluerit :
componat centum libras auri, aut seipsum reddat eidem Ecclesiæ ejusdemque habitatoribus
ad servile opus peragendum. Leges Edgari Regis art. 9. apud Bromptonum :
Si accusatus se de hoc non idoneaverit, et nisi accusationem Falsaverit, redimat
se wera sua, i. falsam esse arguerit. Vide l. penult. D. de Falsis. (48,
10.)Qui Judicium Curiæ
recusat, Curiam Falsat, et qui Curiam Falsat, Principem damnat. Fausser la Cour,
in Assisiis Hierosolymit. MSS. cap. 103. quod idem valet acfalsabatur Curia, vel
Judicium, primo, cum simplex ac nuda erat appellatio ; secundo, cum appellationi adjungebatur crimen aliquod, quod Judicibus impingeretur, veluti si odii, lucri, vel alia prava causa judicium egisse appellans contenderet. Prima appellatio in Curia domini superioris consueto juris ordine procedebat, altera duello definiebatur. Appellans enim, Judicem aut Judices seu Pares suos pravum judicium ac iniquum ex prava causa egisse duello se probaturum profitebatur, eoque nomine cum ipsis Judicibus monomachiam inibat. Quod ab ipsis veteribus Francis accersunt non insulse viri docti, apud quos Comes seu Judex, qui in judicando peccasset, plectebatur, adeo ut contingeret etiam, ut a partibus læsis interdum occideretur iniquus Judex, ejusque cædes non magna mulcta lueretur, ut videre est in Lege Salica Edit. Heroldi tit. 54. 57. Sed de
Falsatione judiciorumplura jam a nobis observata sunt ad Statuta S. Ludovici lib. 1. cap. 6. quibus subdere videtur operæ pretium locum Hugonis Falcandi de Calamitatib. Siciliæ pag. 690 :
Hanc ergo
sententiam vice consensuque omnium Boamundus Comes, ut erat vir eloquens, in præsentia
Regis exposuit. Tunc Richardus Comes exclamavit, injuste se gravari, odium æquitati
præferri : paratum se probare, quod iniquam falsamque protulisset sententiam. Quibus
verbis Boamundus Comitem prohibuit Curiæ respondere, dicens, injuriam hanc non in eos,
qui judicaverant, sed in caput regium principaliter redundare. Dehinc injunctum est
Archiepiscopis et Episcopis qui aderant, ut in auctorem tantæ contumeliæ, quod æquum
esset, de juris severitate decernerent. At illi juxta Constitutiones Regum Siciliæ
decreverunt, Comitem Richardum non solum de terra sua, verum etiam de membris et corpore
Regis misericordiæ subjacere, eo quod judicium Curiæ Falsum dicere præsumpsisset. Captus
igitur et militum custodiæ traditus, Taurominium jussus est perduci, et ibidem in
Castello... summa diligentia custodiri. Quæ quidem non modice illustrant, quæ
habentur in Statutis S. Ludovici lib. 1. cap. 76. ubi sane appellari a judiciis Regiarum
Curiarum posse, sed Regiam Curiam falsari non posse decernitur : car l'on ne
trouveroit mie qui droit en feist : car li Rois ne tient de nului fors de Dieu et de
lui. Addam etiam formulam ejusmodi appellationum, desumptam ex Tabulario
Episcopatus Parisiensis Bibliothecæ Puteanæ fol. 149 : Philippus D. G. Franc. Rex
dilecto et fideli suo Episcopo Parisiensi salutem et dilectionem. Cum fidelis et devotus
frater noster P. Alençon. et Carnotensis Comes, et Almaricus de Meulento Valletus noster
asserant se ab audientia vestra ad nostram Curiam super quodam Judicio, tanquam pravo et
Falso dato in vestra Curia contra eosdem pro Roberto de Haricuria Milite appellasse :
mandamus vobis quatenus sitis coram nobis ad instans Parlamentum ad diem octabarum B.
Martini hiemalis, et vobiscum habeatis Andream Groingnet, Joannem Angier, et Philippum
Paon judicatores vestros super pravo et Falso Judicio dictis Comiti et Almarico
responsuros, et significetis dicto R. de Haricuria, quod ad dictum diem intersit, si sua
crediderit interesse : inhibentes vobis, ne pendente hujusmodi appellatione aliquid
innovare præsumatis in præjudicium Curiæ nostræ, et dictæ appellationis. Dat. Paris. die Jovis post festum Apostolorum Petri et Pauli.Nullus de
cætero, excepto Domino Rege, teneat placitum in Curia sua de Falso Judicio, facto in
Curia tenentium suorum, quia hujusmodi placita specialiter spectant ad Coronam et
dignitatem Domini Regis. Vide Gul. Prynneum in Libertatib. Eccl. Angl. tom. 3.
pag. 551.Fausser jugement, apud Petr. de Font. in Consil.
Fausséeuret
Fausserres, Appellator, et
Faussement, ipsa appellatio, ibid. cap. 21. et 22. Vide supra in Appellatio 1.