franchisia
Francorumet liberorum esset, cujusmodi est apud Anglos
liberum tenementum, tametsi postmodum censibus et præstationibus obnoxia. Tabularium Prioratus Paredi fol. 62 :
Et omnia, quæ ibi
habebat, alodum sive Franchisiam, campos, prata, silvas, etc. Fol. 63 :
Franchisiam unam, omnemque terram, quæ ad ipsam Franchisiam pertinere videtur,
etc. Fol. 42 : In villa Mancellis Franchisiam, ubi stat Bernoenus, et
omnem terram, quæ ad servitium ejusdem Franchisiæ pertinet, cum omni
integritate. Fol. 12 : Item in ipsa villa unam Franchisiam appellatam
Mansum Ales Placis, et reddit 2. sextarios de avena, etc... In villa Moncellis unam
Franchisiam, quæ vocatur Ad vinam, et reddit in censum 2. den. etc. In
Consuetudine Herliacensi art. 2. 3. Tenir Franquiesmes, id est, terras francas
Franchise, Gallis nostris dicitur jus, quod nobilibus viris potissimum competit : atque ita vox hæc intelligi debet in Stabilimentis S. Ludovici lib. 1. cap. 9. 22.
Loi de Franchise, id est, lex seu jus nobilium, Petro de Fontanis cap. 3. num. 5. 6. in Consuetud. Normanniæ art. 49. et Nivernensi cap. 9. art. 1 :
Homme de corps, qui jouit de Franchise par dix
ans, in Consuetud. Catalaunensi art. 18. Vide Francitas.
Mais tant vous pri par vos Franquise
En gueredon de mon service, etc.
Huc etiam spectant Literæ remiss. ann. 1390. in Reg. 139. Chartoph. reg. ch. 42 :
Disant icellui chevalier que ligne noble, cry et armes procedent de par pere, et
que le ventre ne peut, ne doit anoblir : mais peut bien acquerre Franchise en aucun
cas.Cum
ipsos homines et ipsa villa totum ab integro, et ipsas meas Franchesas de Galiner,...
ipso monasterio de sancta Deo Grata cum suis pertinentiis,... sic donamus nos et facimus
cartam exvacuationis.Franchisiaidem quod aliis Septena, Banleuca ; quod Andegavis,
Quinta; Tolosanis,
Dex; Cenomanis,
Viaria. Gall.
Si milites mei cornagium vel aliud donum mihi dederint in bestiis terræ meæ,
bestias quæ sunt extra Franchisiam, ex quo mihi erunt, factum fuerit infra Franchisiam,
non poterunt garentire, et de hoc potero eos compellere ad sacramentum.
Libertates hominum S. Georgii de Esperanchia ann. 1291. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 27 :
Item, si qui non burgensis alicui burgensi injuriam extra Franchesiam dictæ villæ
intulerit, sive in personam, sive in rebus, burgensis injuriam passus Castellano nostro
super hoc deferat quæstionem. Nomasticon Cisterc. ann. 1335 : Inhibetur
ne alicui venienti ad Franchisiam in Collegio S. Bernardi provideatur de camera sive de
confugio nisi per Provisorem dicti loci. Vide Hist. Paris. tom. 1. Instr. pag.
172. et 485.Pour ce que le suppliant fu hastivement
poursuivi de justice, se bouta en Franchise en l'église de la parroisse, où il fu bien
un mois.Prætextu et occasione certarum confiniarum sive Franquesiarum, quas ipsa
universitas et homines prætendebant et dicebant habere et a longo tempore citra habuisse
in certa parte, seu quantitate territorii. Infra : Quod a cætero dicta
quantitas, sive pars talium præassertarum confiniarum sive Franquesiarum uniri debent
alteri terræ gastæ ipsius territorii. Vide Communia
2.In recompensationem vestræ fidelitatis... licentiam, Franchesiam
et libertatem in terris cultis et incultis quibuscumque et quorumcumque locorum
distantium circa civitatem meam Aquensem spatio v. leucarum pascendi... donamus et
promittimus dictam Franchesiam et libertatem supra factam per nos et successores nostros
firmas tenere. Charta ann. 1275. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 165 :
Tradidi feodaliter et concessi tempore viduitatis meæ... ad finem perpetuum
Roberto dicto de Valle nepoti meo quandam masuram terræ... cum omni jure et Franchisiis
dictæ masuræ terræ pertinentibus. Instr. ann. 1290. apud Marten. tom. 1. Anecd.
col. 1240 : Pronuntiatum fuit per curiæ nostræ judicium, villam de Colchis Ballivæ
Matisconensis, et homines ipsius villæ in nostra speciali protectione, guarda, et
salvamento remanere debere, eorumque Franchisias et libertates nos observare debere, et
facere observari. Libertates hominum S. Georgii de Esperanchia ann. 1291. tom.
1. Hist. Dalphin. pag. 27 : Quicumque recipietur in burgensem teneatur jurare
Franchesiam, et jura nostra et dictæ villæ conservare ubicumque. Charta ann.
1292. in Schedis Præsidis Et illis usibus, libertatibus et
Franchesiis de cætero... gaudeant et gaudere possint,... quibus gaudent et potiuntur
homines de Aquis. Arestum Parlamenti ann. 1394. apud Menester. Hist. Lugdun.
pag. 75 : Et conservarentur in suis prædictis libertatibus et Franchisiis,
etc. Charta Henrici Regis Angliæ tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1348 : Et super
certis libertatibus, Franchisiis, privilegiis, quietanciis, donis, et concessionibus...
datis et concessis. Charta Caroli VII. Regis Franc. pro Academia Cadom. ann.
1452. tom. 6. Spicileg. Acher. pag. 499 : Cum almæ recordationis prædecessoribus
nostris Franc. Regibus nonnulla studia generalia magnis et speciosis privilegiis,
Franchesiis et libertatibus communita... creata et erecta fuere. Adde Chartam
ann. 1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 781. aliam ann. 1457. tom. 9.
Spicileg. Acher. pag. 303. etc.De
Franqueria quam dedit Comes Provinciæ. Art. 150 : De Franquesia quam
dedit Comes. Charta Beatricis comit. ann. 1245. apud Pitton. Hist. Aquens. lib.
3. pag. 155 : Damus, concedimus et approbamus... Franquesiam, immunitatem,
libertatem ab omnibus quistis, toutis, etc. Ab hac Franquesia excipimus Judæos. Has
autem Franquesias concedimus militibus et probis hominibus villæ inferioris
Archiepiscopalis. Homagium Isnardi de Pontevesfactum Carolo I. Comiti Provinciæ ann. 1250. ex Schedis Præsidis
Promisit... et eum
tenere et custodire in libertatibus et Franquesiis seu honoribus quibus... consueverunt
teneri et haberi temporibus retroactis. Charta ann. 1257. ex iisdem Schedis :
Et promiserunt quod Milites Arearum tenebunt in ea Franquesia in qua erunt alii
Milites Provinciæ. Alia ann. 1387. apud eumdem Præsidem : Quod
dignetur... confirmare libertates, Franquesias, immunitates, et statuta, privilegia, et
capitula in quibus... fuerunt. Transactio ann. 1438. ibid. : Est certa
pars Montis in qua... dominus.. non debet immittere avere extraneum ad pasquerium juxta
libertatem et Franquesiam dicti castri. Homagium ann. 1480 :
Excellentissimus Rex et Comes... confirmavit... omnia privilegia, litteras,
libertates, Franquesias, immunitates, statuta et alia jura. Charta ann. Renuntiaverunt omnibus litteris, privilegiis, libertatibus et
statutis et Franquesiis quibuscumque. Antiqua Statuta Avenion. Rubr. 9 :
Secundum antiquam Franquesiam civitatis.Franchisiam et
libertatem Elenæ sclavæ suæ, in Instrumento ann. 1324. Libertas et Franquesia servitutis, in altero Instrum. ann. 1306.
franchisiaseu libertate dabatur. Charta Thomæ Abb. S. Germ. Prat. ann. 1255. ex Chartul. AD. ejusd. monast. fol. 86. r°. col. 1 :
Nos abbas et conventus... de receptis a nobis abbate de Franchisiis nostris
omnibus, aliis de dictis Franchisiis receptis in emptiones nostri monasterii... jam
conversis, etc.Item
statuerunt et ordinaverunt, quod nulla persona, quæ contrafecerit, directe vel
indirecte, conventionibus, pactis, Franchisiis et capitulis præsentis civitatis, audeat
vel præsumat procurare in curia præsentis civitatis.Quod si dictus dominus rex... obsidem generalem mandaverit, aut servientes
indicerent seu habere vellent pro guerris et Franchisiis prosequendis, etc. Ubi
legendum videtur ut infra Serviciis.