podere
Potestas, nostris, quæ vis est vocis Italicæ.
Philippus Dei
gratia dux Tusciæ et dominus totius Poderis comitissæ Matildis, etc. Chron.
Parmense ad ann. 1292. apud Murator. tom. 9. col. 823 : Et etiam ob hoc per
Commune Parmæ fuit eis largita quarta pars Poderis dom. Jacobi Tavernerii quam sibi
reliquerat in testamento suo.Venam ferream, quæ est in prædicto
monte super Podere, sive in terra, quæ est illius Monasterii. Occurrit non semel
in Chartis Italicis, ut et Poderum, et
Poderium, unde emendandus Petrus de Vineis lib. 5. Epist. 84. ubi perperam
ponderis, pro
poderis, editum. Adde Ughellum tom. 4. pag. 857. Frideric. II. Imper. Epist. 2. ex Baluzianis.
Poderemobili opponitur, ut colligimus ex Statutis Cadubrii lib. 2. cap. 26 :
Ordinamus
quod Podere alicujus in curia seu super curiam ad petitionem alicujus creditoris, vel
personæ poni non possit, et ipsum recipere officialis aliquis non possit, nec sit ausus,
nec scribere in quaterno nisi primo et ante omnia varrentatum sit ipsi officiali per
aliquem præconem curiæ se non invenire aliqua bona mobilia debitoris, seu illius qui
dicitur esse debitor ad pig norandum, seu ponendum in sua manu, vel jurati usque ad
summam debiti creditoris.Confiteor habuisse... quinquaginta
starios frumenti,... quod bladum seminavi in tuo Poderi quod habes.Poder. Charta Alph. VI. Castel. reg. inter Acta SS. tom. 6. Jul. pag. 53. col. 2 :
Et pro nulla exquisitione non Podant inde quidquam,
nec pro nullo rege subsequente, sive cabet-medina, aut comite vel principe militiæ, de
quanto hodie pertinet, dare, etc. Vide Podibat.