proapista
Apostata, vel apostatarum dux et defensor. Chron. rer. Danic. ad ann. 1527. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. Mss. pag. 61 :
Eodem anno defecit ab
orthodoxorum ecclesia et ordine Carmelitarum quidam frater Petrus Laurentii Nestuedensis
lector ;.... tandem ad malmogiam sacrilegorum apostatarum speluncam atque omnium
hæreticorum
asylum se transtulit, ibidem futurus Proapista, qui noluit esse papista.
Προασπιστής , Protector, in Gloss. Græc.
Lat.