probalia
Est autem quedam Lex que Probabilia sive monstralia in laïcali curia nuncupatur,
per quam quis probare nititur in curia quod intendit..... Sciendum ergo est quod hæc
Probalia quandoque per sacramentum solius probatio, quandoque per sacramentum duorum,
quandoque trium, quandoque quinque, quandoque septem, in curia recipitur
laïcali. Ibid. pag. 400 : Per trium autem sacramentum fit Probalia
quotienscunque quis contra aliquem factum suum a parte adversa denegatum probare
compellitur vel monstrare.