provisionatus
provisionesibi concessa officium aliquod obtinet et exequitur, vel qui alterius impensis vivit. Bulla Bonifacii IX. PP. ann. 1396. apud Illustr. Fontanin. Antiquit. Hortæ pag. 445 :
Volumus insuper et huic vicariatui adjicimus, quod
singulis sex mensibus deinceps, ipso vicariatu durante futuris, quoscunque officiales
stipendiarios, Provisionatos, salaritatos.... faciant... juramentum præstari.
Chron. Andreæ Danduli apud Murator. tom. 12. col. 439 : Dicentes ipsos esse
forenses et Provisionatos domini Paduæ, unde potiri debebant beneficio bonæ
guerræ. Jac. Delayto in Annal. Estens. apud eumdem tom. 18. col. 934 : Sed
exeunte strepitu concurrunt Provisionati domini Marchionis, qui ad plateæ custodiam
morabantur. Vide Provisio 2.Ipse Attus cum fratre suo...
fuerant domus Estensis recommendati, et adhærentes atque
Provixionati.