provisiones
Provisio annonaria, apud Pollionem.
Item tradimus.... quamdam domum in dicto monasterio
nostro pro ponendo, custodiendo et servando Provisiones dicto conventui
ministrandas. Chron. Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 812 :
Juraverunt se tenere Provisiones, quas fecerunt pro civitate manutenenda in
bono statu.
..... Gratisque dari provisa jubemus.
Rex autem quia juraverat cum
Edwardo primogenito suo et Baronagio Provisiones Oxonienses se inviolabiliter
servaturum, etc. Ita appellat decreta facta in Parlamento Oxoniæ ann. 1258. de
quo Matth. Paris hoc anno. Adde eumdem ann. 1244. pag. 433. 475. Litterasque et Provisiones judicum ecclesiasticorum in iis quæ ad ipsorum forum
pertinent, nullatenus impediendo. Occurrit præterea in Statutis Cadubrii lib.
1. cap. 74.