provolvens
Nechites
Archiepiscopus Nicomediæ dixit : Satis placet quod dixisti : sed, quæso, concedis, quod
Pater Spiritus sancti, qui est processibilis, sit Emissor, quod Græci nostri vocant
Provolvens . Et infra, ubi ita Anselmus : Utrum autem duo Emissores, seu
duo datores recte dici queant, tua interest dicere, qui induxisti hoc nomen Græcum,
Provolvens , quod apud nos, sicut tu dicis, sonat Emissor. Sed utrobique legendum