saiga
quarta pars tremissis, hoc est denarius
unus. Duæ autem Saigæ duo denarii dicuntur. Occurrit præterea in Lege Bajwar. tit.
1. cap. 3. § 1. tit. 4. § 2. tit. 8. cap. 2. § 3. 4. tit. 11. cap. 6. tit. 13. cap. 9. 10.
tit. 16. etc. Charta Alamannica Goldasti 60 : Friscinga Saiga valente.
Charta alia apud eumdem Goldastum tom. 3. Alammannicorum pag. 58 : Censumque inde
solvam singulis unam Saigam, in quocumque pretio potuerim. Saigata, in Charta
67. apud eumdem.Saiga, in Capitul. ad Legem Alaman. cap. 33. Vide Saica 1.
Quidquid in
villa nuncupata... visus sum possidere,.... ad jam dictum Monasterium trado
perpetualiter possidendum : in eam videlicet rationem, ut hoc ipsum ad me recipiam sub
usufructuario tempore vitæ meæ perfruendi, censumque inde solvam singulis annis unam
Seigam in quocumque pretio potuerim.Hoc est de annona spelda modios
10. et de accina 20. et frisginga Seigit valenti. Quod vero Vadianus de vocibus
istis commentatur pag. 60. lib. de Monasteriis Germaniæ, nihili est.Saigavel
SagiaTeutonibus serra dicitur, quam Germani hodie
Sægevocant, unde Schilterus in Glossario
Saigaminterpretatur denarium serratum
Proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in pretio habent, formasque
quasdam nostræ pecuniæ agnoscunt atque eligunt : inferiores simplicius et antiquius
permutatione mercium utuntur, Pecuniam probant veterem et diu notam, Serratos
bigatosque. Saiga, alia notione, vide in Saga 4.