saiguatorium
Et faciam laborari in illa terra vel
terris, in quibus savina vel alie aque dant majus dampnum, scilicet ad aquas illas ad
quas debeo laborari facere ; et ubi sunt fovee vel Saiguatoria (Sayguatoria
Codd. '60, '62 - Xaiguatoria Codd. '53, '59) , per que aque decurrunt si
sunt replete cavari faciam et remondari et remondatas teneri bona fide faciam, ut nunc
sunt.
Quod super viis non sint Sayguatoria. - Item procurabo ne quis super ea loca,
quibus publice iter fit habeat situlam vel Xayguatorium (Saiguatorium Cod.
'59, - Sayguatorium Codd. '60-'67) vel aybum vel canellam ferream vel
aliud de quacumque materia, que cadat in publicum, que in se turpitudinem aliquam
contineat ; - et paulo post tom. I, pag. 201 : Item procurabo quod ubi sedilia vel Xayguatoria exeunt in plateis, in quibus sunt clavige, quod in
ipsis clavigis sub terra deducantur ne exeant per plateas..... Et dicimus quod nullus
possit facere vel habere Xayguatorium vel grondarium nisi adminus habeat medium
(unum Cod. '62) pedem ultra a loco unde cadit aqua.