spassare
Si quis
Presbyterum calumniatus fuerit, et Spassaverit, septem quadragesimas sine subditis annis
pœniteat. Alibi : Si Presbyter male tractatus fuerit, et Spassaverit,
secundum ejus Episcopi sententiam pœniteat, in cujus territorii potestate esse
dignoscitur.
Demum Vernum villam veniens, Episcopos ac cæteros
Aquitaniæ primores ibidem obvius suscepit. Ad quorum multam petitionem filium suum
Carolum, nec dum bene Spassatum, in Aquitaniam cum Regio nomine ac
potestate redire permittit. Videtur nostrum Espousseter, pro
Castigare. Vide Pulsare. Perperam enim Bignonius ad Legem Salicam,
spadaveritemendat in Statutis apud Theodonis villam, ut
spathaveritAntonius Augustinus. Italis
Spazzo,
pavimentum, et spatium. Ita terga pueri verrenda dicimus, quod scopis, quibus
verritur pavimentum, nates vapulent. Vide Oct. Ferrarium et Menagium in Orig. Ital. Spassareest Sanum fieri, morbum
passumconvalescere, vires integras recuperare, quasi
Desinere pati. Colligitur hoc et ex Concil. Tribur. ubi capite præcedente :
Si quis diaconum
calumniatus fuerit et convaluerit, sex quadragesimas, etc. et ex Mirac. S.
Wigberthi cap. 12. apud Pertz. tom. 4. pag. 226 : Qui videlicet cum..... jam
mortis vicinitate morienti similior esset quam languenti accito viro magnifico patre
monasterii Thiothardo.... obsecrans ut in eorum collegio uti sibi liceret habitu
monachico..... Cumque se hoc facturos non esse, quoniam si Spassaret, id eum non
observare, responderent, etc. Denique de Carolo Caroli filio Aquitanorum regein iisdem Annal. Bertin. apud Pertz. Script. tom. 1. pag. 472. ad annum 866. hæc leguntur :
Plaga, quam in capite ante aliquot annos acceperat, cerebro
commoto, diutius epelemptica passione vexatus 3. kal. oct. in quadam villa secus
Bosentiacas moritur.