statuarium
Conflatorium, Papiæ MS. Perperam in edito
Staturarium. Occurrit hæc vox nude in Gloss. Arabico-Lat. Vide Statuarium 3.
Ac
ejus sacro corpore terræ illic inter multa alia Romana Statuaria commendato, spiritus
ejus de præsentis vitæ labore ad æternam requiem ascendit.Et appenderunt mercedem meam triginta
argenteos : et dixit Dominus ad me : Projice illud ad Statuarium. Ubi Græcus
interpres, Cum autem quodam die præfatus homo boves illos vacillari
conspiceret, timens ne intra domum morerentur, præcepit uxori suæ ut ipsos longe
proiceret, ne sua contagione animalia quæ necdum incurrerant vitiarent. Cui illa
respondit : Nequaquam, domine, hoc faciamus, sed potius Statuaria eis facientes,
ceraque operientes, sancto patri Stephano dirigamus. Potest enim, si voluerit, et
istos salvare, et alios ab omni periculo immunes servare. Placuit viro prudentis
consilium mulieris, ipsosque mox boves a frontibus et a tergo funibus circumducens,
ceraque operiens, monasterio destinavit ad sancti sepulchrum arsuros. Ubi de
cereis ad mensuram seu staturamboum curandorum effictis, atque ad sepulcrum Sancti cujus opem inclamabant arsuris sermo est. Vide Statualis cereus.
Statarius. Vide Statarii 2.