syncopa
syncopa, s. syncopē.
syncŏpa, æ et syncŏpē, ēs, f. (συγκοπή), ¶ 1 syncope [retranchement dʼune syllabe dans lʼintérieur dʼun mot] : Diom. 441, 27 ; Macr. Sat. 5, 21, 11 ¶ 2 défaillance, évanouissement : Veg. Mul. 1, 53, 3.
Syncopare, scindere, seu potius intersecare, Gallis
Entrecouper. Alanus de Insulis in Planctu naturæ :
Inter has circulus
elucens ad Zodiaceæ obliquitatis similitudinem, pretiosorum lapidum stellatus monilibus,
sidereæ contiguitatis oscula Syncopabat. Ibidem :
Sicque per ascensum male Syncopat illa mariti
Corpus, furtivo dum metit ense caput.
Rursum :
Qui minas Ponti sepelis et auges
Syncopans cursum pelagi furiosi.
Adde eumdem pag. 314. præterea Briton. lib. 9. Philip. v. 449. et Archithrenium
lib. 1. cap. 17. extremo.Ista verba semper proferre debet sacerdos sine aliqua Syncopatione.Couper les motsdicimus.
Verba dimidia, non integra transilientes, ut ait S. Bernardus serm. 40. super Cantica Cantic. Synodus Cicestrensis ann. 1289. cap. 15 :
Quæ autem
tractant vel legunt, (in Ecclesia) distincte proferant et aperte, non
transiliendo, neque transcurrendo, vel Syncopando, etc. Bulla Nicolai III. PP.
apud Bzovium ann. 1280. n. 5 : Missæ quoque et omnia divina officia.... in ipsa
decantanda Ecclesia, non dicantur per Syncopam, vel transcursum ; sed..... studiose
celebrentur pariter et devote. Ita in Concilio Rotomagensi ann. 1335. c. 1.
Admonitio Guillelmi Episcopi Magalonensis ad Clerum de Modo dicendi Horas :
Qui bene non dicit Horas, Deus hunc maledicit :
Syncopa vitetur, versus non anticipetur,
Donec finitus omnino sit bene primus.
Concilium Lateranense sub Innocentio III. c. 17 : Et somno residuum
relinquentes, vix ad diurnum concentum avium excitantur, transcurrendo undique
continuata Syncopa matutinum. Concilium Sarisberiense ann. 1217. cap. 36 :
Ita quod ex festinatione nimia verba non præcidantur, vel Syncopentur.
Adde Synodum Wigorniensem ann. 1240. cap. 10. Constitutiones Synodales Episcopi Anonymi
ann. 1237. cap. de Sacr. altaris, in tom. 2. Concil. Angl. Synodum Rotomagensem ann. 1335.
c. 1. etc. Sincoper les paroles, Verba interrumpere, ut eorum sensus pervertatur. Lit. remiss. ann. 1385. in vol. 7. arestor. parlam. Paris. :
Aucuns haineux du suppliant l'ont fait
emprisonner pour cause des dittes paroles, voulans par haine aggraver ou Sincoper
lesdites paroles et l'entendement d'icelles.Et vix, inter Sincopatos anelitus, sermonem proferens, festinanter,
inquit, sitis parati ad prælium, etc.Campanæ simul Sincopatim ac pluries pulsantur. Ibid. fol. 8. r° :
Capitulum vero semper pulsatur cum prima campana Sincopatim cum modicis
intervallis, et in fine cum multiplicatione cliquetorum, ut omnes
festinent venire, qui in eo vocem habent.Syncopare, apud eumd. Elmham. cap. 48. pag. 119 :
Segnicies in
agendis adeo infructifera noscitur, ut.... per eam nisus lentescere, et incepta negocia
Cincopari inutiliter videantur.Tunc succentor post
inchoat hymnum, Veni Creator Spiritus.... Interim ex alto testudinum navis
projectis floribus et Sincopis hostiarum, ad instar mannæ, descendit ignis flamma
volvens se tanquam distributus ad omnes partes et vehementer ardet a versu, Accende
lumen, usque in finem hymni.