vanitare
auditores habere quos ~ando decipiant, quos verbis inanibus illiciant, quibus mel venenosum effundant
Vanitare , vanitatem dicere, vel
vanitando laudare. Unde nostris Vanitas est fallacia, Vanitantes autem vel falsi, vel
fallentes, vel utrique intelliguntur. S. Bernardus de Morib. Episc. cap. 2 :
Et nos Vanitando peritis, et nos spoliando perimitis.
Ergo arguis in me levitatem Vanitantis animi, qui velut hac illac fluitans
vacare desideret, et gloriolari, pro eo quod Leogium nostrum tantopere
laudaverim. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : De vestra benevolentia plus justo
præsumentes, Vanizando dicunt, quod juxta petitionem Turonensis Archiepiscopi, eum
consecrabitis, etc. Vide Ægid. Menagium et Oct. Ferrarium in
Vantare.