cantatorium
Gradualevocant, quia in Gradibus vel Analogio reponitur. Ordo Roman. :
Subdiaconus vero, qui lecturus est
(Apostolum) .... ascendit in ambonem, et legit.... Postquam legerit, Cantor
cum Cantatorio ascendit, et dicit responsorium gradalem. Alibi : Postquam
legerit, Cantor cum Cantatorio... solus inchoat responsorium. Ait denique, cum
Pontifex, aut Sacerdos, ad altare procedit, a Bajulis Cantatorium et cætera vasa Ecclesiæ, quæ a primo Mansionario sumunt, deferri. Nec scio, an non etiam legendum sit
Cantatoriumapud Eckehardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 4 :
Erat Romæ
instrumentum quoddam et theca ad Antiphonarii authentici publicam omnibus
inspectionem repositorii, quod a cantu nominabant, Cantarium.
CantatoriumMonasterii S. Huberti in Ardenna, de quo nova Gall. Christ. col. 553. et 862. Est enim MS. Codex ante 600. annos exaratus complectens veterem ejus Monasterii historiam. Huic iste titulus est,
Incipit liber qui Cantatorium dicitur. An ita vocitatus fuerit ille codex, quod primum ad calcem
Cantatorii, veterum codicum more, fuisset exscriptus ?
His peractis pergant ordine quo supra ad chorum, et in ingressus chori
Cantor existens ante magnum Cantatorium incipit cantare antiphonam, Asperges me Domine ;
et Sacerdos vadit ad aspergendum..... et finita antiphona in Cantatorio parvo dicit,
etc.