cantarium
si multitudinem videretis thesaurorum ‥, nam †adcantarii [(? l. alcantarii ] ponderabantur nomine, indeclinabile pondus
CantaroItalis et Neapolitanis, apud quos ita appellatur pondus 25. librarum, quod apud Genuenses est 150. Occurrit apud Richardum de S. Germano in Chron. pag. 1019. Sanutum lib. 2. part. 4. cap. 10. et alibi passim. Charta Friderici III. Regis Sicil. ann. 1305. pro Mercatoribus Majoricens. :
De ponderatura vero mercium, quæ
venduntur ad Cantarium, solvere debent usque ad erana duo et medium, et non
plus. Vide Probat. Histor. nostræ Gallo-Byzantinæ pag. 12. Vide Cantare
7.Erat Romæ instrumentum quoddam et theca ad reposituram
Antiphonarii, authentici et publicam omnibus adventantibus inspectionem, quod a cantu
dicebatur Cantarium. Paulo aliter hunc locum refert Eckehardus Jun. infra in
Cantatorium.
Cantharum, Discus nempe cui cerei infigebantur, candelabri vice. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 862 :
Quidquid cereorum uritur, ..... exceptis..... illis, qui ponuntur in
Cantariis in Paschalibus feriis, etc. Et col. 897 : Præcedentibus etiam
duobus diaconis indutis dalmaticis cum Cantariis et cereis accensis, etc.
Cantaris, pro Cantariis, ibid. col. 896. Vide in Cantharum.
Item le sire
de S. Vallery aura le vin au prix qu'il couste au bourgeois sur les Gantiers.
Inquisit. ann. 1263. in Reg. Olimparlam. Paris :
Vina burgensia de
Nogento..... jam super Cantaria posuerant, etc. Vide supra
Cantara.