cantatrices
PræficæFesto et aliis,
Mulieres ad lamentandum mortuum conductæ;
Hic mos usque hodie permanet in Judæa, ut mulieres
sparsis crinibus nudatisque pectoribus, voce modulata, omnes ad fletum concitent.
Θρηνητρίαι γυναῖκες , Theodoro Prodromo Carm.
in Amicos. Synodicon Nicosiense cap. 20 : Quia morbus quidam pestifer et
infidelitati vicinus valuit in his partibus, ut videlicet in exequiis mortuorum, in
domibus, Ecclesiis, et cæmeteriis, Tubicines, quæ lugubre canunt, quas Cantatrices
vocant, advocentur, quæ non solum turbant divina, verum etiam provocant seu excitant
alios verbis vanis ac cantibus, et paganorum ac Judæorum ritui consonis, ad plorandum,
verberandum, et lacerandum se ipsas : hoc ne fiat de cætero, districtissime et sub
excommunicationis vinculo prohibemus, etc. Excommunicantur eæ in Concilio
Nemosiensi ann. 1298. cap 4 : Et Cantatrices in funeribus defunctorum, sive in
Ecclesia, sive in cœmeteriis, seu alibi. Lamentatrices appellantur in Concilio
Marciacensi ann. 1326. cap. 23. ubi et interdicuntur. Quod vero Tubicinesvel potius
Tibicinesdicantur, respectum forte ad
Præficasveterum, quæ cantus ejusmodi lugubres
ad tibiamcantabant, ut est apud Nonium et Ciceronem lib. 2. de Legibus ; sed et tubas olim adhibitas in funeribus, docuere pridem Persii Interpretes ad Sat. 3. Quas vero cantatrices alii,
computatricesvocat Boncompagnus Bononiensis, qui vixit ann. 1213. in Arte Dictaminis MS. lib. 1. sub finem : quod mortuorum facta et nobilitatem narrarent : nam
computare, pro
narrare, dixerunt, ut supra annotatum, nos diceremus
Des conteuses. Ita porro ille :
Ducuntur Romæ quædam feminæ pretio nummario ad
plangendum super corpora defunctorum, quæ Computatrices vocantur, ex eo quod sub specie
rythmica nobilitates, divitias, formas, fortunas, et omnes laudabiles mortuorum actus
computant seriatim. Sedet namque Computatrix aut interdum recta, vel interdum proclivis
stat super genua crinibus dissolutis, et incipit præconia laudum voce variabili juxta
corpus defuncti narrare, et semper in fine clausulæ, ho vel hi, promit voce plangentis.
Et tunc omnes astantes cum ipsa flebiles voces emittunt. Sed Computatrix producit
lacrymas pretii, non doloris. Id potissimum vetatur in Statutis
Mediolanensibus