cellerarius
cellerārius, ī, m., s. cellārārius.
cellerārĭus (cellarā-), ĭī, m. , sommelier : Bened. Reg. 39.
Cellarius. Odorannus Monach. in Chron. ann. 1031 :
Raimbertus Cellerarius Regis.
Redditus
qui debetur Cellerariis Regis, qui custodiunt pressorium Regis apud S. Stephanum,
etc.Cujus (Episcopi) et rerum dispensator et expensarum creditor
erat,... et ut vulgo dicitur, erat ejus Cellerarius. Lanfrancus in Decretis pro
Ord. S. Benedicti cap. 8 : Ad Cellerarii ministerium pertinent omnia quæ in pane et
potu et diversis ciborum generibus fratribus sunt necessaria... procurare, omnia vasa
cellarii et coquinæ et scyphos, et justas, et cætera vasa refectorii, et omnem horum
trium necessariam supellectilem ministrare. Fortunatus Pictav. in Vita S.
Paterni Episc. Abrincat. cap. 3 : Ab Abbate suo ad dispensationem Cellarii
deputatus. De officio Cellerarii, alia habent Regula S. Benedicti cap. 31.
Regula S. Isidori cap. 19. Regula Magistri cap. 16. S. Fructuosi cap. 6. Udalricus lib. 3.
Consuet. Cluniac. cap. 18. Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 4. Monasticum Anglic.
tom. 1. pag. 147. 149. 297. etc. Suberat porro Cellerarius Præposito. Anselmus Leod. in
Wazone Episc. Leod. cap. 85 : Cellerarius annonam, vinum, pulmenta suscipiens a
Præposito, Prælati seniorumque dispensat mandato.
Celleraria abbatiset alia
fratrum. Vetus notitii ap. eumdem Schannat. in Histor. Fuldens. tom. 1. pag. 16 :
Caritas dabitur fratribus
de Celleraria abbatis... et staupus insuper de Celleraria fratrum. De officio
Cellerariorum junioriset
seniorisapud Corbeienses vide Statut. antiqua hujus monasterii lib. 2. cap. 5. post Irminonem pag. 318. Eorum curæ in primis coquina demandata erat, cetera
Provendariumet
Portariumspectabant.
Celerier, idem qui vulgo
Le Celerier et le concierge de la court le roy, etc.Cellatrixin Gemma Gemmar.
Recolligere bladum et ponere in granario
Comitis, capiebat ratione Cellerariæ super Tenementarios Comitis seu in ejus
granario quatuor sextarios frumenti et quinque solidos pro una tunica, et duos
solidos et sex denarios pro pellibus et civaria avenæ. Qui tenet Cellerariam (S.
Donati) debet ratione Cellerariæ facere vendi vinum Comitis tempore banni... et debet
recipere medietatem tertii decimi denarii qui debetur illi apud S. Donatum, et debet
percipere tertiam decimam partem omnium bladorum quæ Dominus Comes capit apud S. Donatum de censibus et taschiis, et debet habere librationem cum uno
equo... et pro hoc debet recolligere totum bladum Comitis, et illud reddere ad mandatum
ipsius, et debet pro Celleraria placitum ad misericordiam. Cellerarius
Montis-Lupelli plenariam habebat potestatem quoscumque redditus. census,
emolumenta, obventiones, et alia jura (Humberti II. Dalphini) dictæ Castellaniæ
per se vel per alium idoneum substitutum petendi, exigendi et recuperandi, necnon pro
ipsorum solutione jure fiscali pignorandi, et debitores compellendi juris remediis
opportunis, et demum omnia alia faciendi, quæ ad ipsius Cellerariæ officium noscuntur
quomodolibet pertinere, potissime venditiones laudandi et de quibuscumque rebus quæ
tenentur a nobis, quæ in alium transferentur, retinendi et investiendi emptores rerum
ipsarum nomine nostro et pro nobis, ac etiam, si expedierit, ipsas res et jura quæcumque
transferendi per quempiam in alium, jure prælationis retinendi nostro nomine et pro
nobis, prout per alios prædecessores dicti Bertheti Cellerarios dicti loci prædicta sunt
et fuerunt fieri consueta. Ibidem plures alii Dalphinatus Cellerariimemorantur, de quibus si plura cupis, ipsum locum adi. Vide Cellaria.