Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

celliota

CELLIOTA
, Græcis κελλιώτης, Camerarius, Cubicularius apud Imperatores Constantinopolitanos. Phranzes lib. 2. Chronic. cap. 1 : Hic quoque mos tenet, ut Celliotæ Imperatoris ad sepulchrum ejus, usque ad prima sacra funeralia sive justa perseverent.
Præter hanc alia affertur hujus vocis notio in Glossario mediæ Græcitatis, ubi κελλιῶται dicuntur primum Monachi in cellulis reclusi ; deinde Anachoretæ, qui cum sunt ad labores ineptissimi et oneribus Monasterii impares, quiete tamen vivere exoptent, extra Monasteria, quæ muris undique cinguntur, cellam collata pecunia cui Templum, vinea et campus annexa sunt, quorum fructibus vivere possunt, coemunt, ibique cum nonnullis sociis vivunt : cum dies festus agitur, ad Monasterium procedunt et officiis celebrandis assistunt : quibus finitis, ad cellam regrediuntur, et domestica negotia obeunt, et cum libuerit, precibus operam dant. Ita de Celliotis apud Græcos hodiernos Allatius lib. 3. de Consensu utriusque Ecclesiæ cap. 8. num. 8.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list