granicia
Extunc quamprimum gentes nostræ limites seu Granities regni sui
attigerint, etc. Infra : Granicies. Signa granicialia, in Stat.
Sigismundi I. ann. 1523. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 413. Charta ann. 1405. apud Pez.
tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 125. col. 2 : Et in omnibus ipsorum Graniciis et
limitibus, quæ ab antiquo sunt limitatæ, nihil nobis proprietatis aut dominii
reservantes, etc. Vide Granicies.